JACTANTES

JACTANTES
JACTANTES
in Cloacinae sacro quaerendi, apud Plaut. in Curcul. Act. 4. Sc. 1. v. 9.
Qui periurum convenire vult hominem, mitto in Comitium,
Qui mendacem et gloriosum, apud Cloacinae sacrum.
Nempe cum nihil odiosius aut putidius sit hominis gloriosi ac semetipsum iactantis oratione, neque ullum ἄκουσμα auribus aeque accidat ingratum, merito putidi ac stercorei eiusmodi homines vocati sunt. Idem in Mil. Glor. Act. 2. Sc. 1. v. XI.
Qui hinc ad Forum abit, gloriosus, impudens,
Stercoreus, plenus periurii atque adultery.
Hinc Graecis κοπρία, μύξα, βλέννα, κόρυζα, pro iactantia: Κοπρολόγοι, Κόπριοι, κορύζης μεςτοὶ, κορυζῶντες et ἀλαζόνες, pro iactantibus; et proin Empedoclis, Philosophi supra modum iactabundi, sorores Cloacinas non illepide vocat Tertullian. de Pallio c. 4. ubi vide Salmas. hanc in rem plura afferentem, ut et hic passim. Certe iactantiam tantopere Diis displicere, credidêre Gentiles, ut non alio vitio acriûs imminere Nemensin fuerint persuasi. Unde, quoties aliquid excidislet iactabundi, Numen hoc deprecari soliti sunt. Aus. in Proptreptico Edyll. 4. v. 85.
Absistat Nemesis: ferat et fortuna iocantem.
Idem Praecatio Edyll. 8. v. 40.
—— (mitibus audi
Auribus hoc Nemesis) etc.
Vide aliquid hac de re supra, ubi de Fortuna, item infra in voce Invidia, ut et Mendaces, Myxus, Neanicologi, Nemesis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”